1 Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ.
2 Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob,
3 Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.
4 Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.