2 Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob,
3 Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.
4 Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.
5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.
6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?
7 Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis : In quo polluimus te ? in eo quod dicitis : Mensa Domini despecta est.
8 Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est ? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum.