4 Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui.
5 Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
6 Ego enim Dominus, et non mutor : et vos filii Jacob, non estis consumpti.
7 A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis : revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis : In quo revertemur ?
8 Si affliget homo Deum, quia vos configitis me ? Et dixistis : In quo configimus te ? In decimis et in primitiis.
9 Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota.
10 Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea : et probate me super hoc, dicit Dominus : si non aperuero vobis cataractas cæli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam :