9 Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere, et quiesceremus : quam ob causam magis confortavi manus meas.
10 Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis : quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.
11 Et dixi : Num quisquam similis mei fugit ? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet ? non ingrediar.
12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum.
13 Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi.
14 Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia : sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
15 Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.