33 Et tu justus es in omnibus quæ venerunt super nos : quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus.
34 Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quæ testificatus es in eis.
35 Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa quam dederas eis, et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
36 Ecce nos ipsi hodie servi sumus : et terra quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus, et quæ bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea.
37 Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra : et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam : et in tribulatione magna sumus.
38 Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus fœdus, et scribimus : et signant principes nostri, Levitæ nostri, et sacerdotes nostri.