16 Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël,
17 quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine :
18 et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra,
19 sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.
20 De Ruben primogenito Israëlis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,
21 quadraginta sex millia quingenti.
22 De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,