46 sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta.
47 Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis.
48 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
49 Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël :
50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus : et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur.
51 Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum ; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur.
52 Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum.