3 Vocavitque nomen loci illius, Incensio : eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini.
4 Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ?
5 recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis : in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cæpe, et allia.
6 Anima nostra arida est : nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man.
7 Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii.
8 Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati.
9 Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.