1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis.
3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.