11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.
15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur.
17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.