16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur.
17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.