29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.
31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.
32 Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
33 Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël : sic enim præceperat Dominus Moysi.
34 Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.