15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar,et recumberent in finibus Moabitarum.
16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam.
17 Tunc cecinit Israël carmen istud : Ascendat puteus.Concinebant :
18 Puteus, quem foderunt principeset paraverunt duces multitudinisin datore legis, et in baculis suis.De solitudine, Matthana.
19 De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth.
20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.
21 Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens :