24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum.
25 Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.
26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon.
27 Idcirco dicitur in proverbio : Venite in Hesebon : ædificetur, et construatur civitas Sehon :
28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon,et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.
29 Væ tibi Moab ; peristi popule Chamos.Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon.
30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon :lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.