10 Quis dinumerare possit pulverem Jacob,et nosse numerum stirpis Israël ?Moriatur anima mea morte justorum,et fiant novissima mea horum similia.
11 Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis.
12 Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ?
13 Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei.
14 Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete,
15 dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam.
16 Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei.