8 Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ?qua ratione detester, quem Dominus non detestatur ?
9 De summis silicibus videbo eum,et de collibus considerabo illum.Populus solus habitabit,et inter gentes non reputabitur.
10 Quis dinumerare possit pulverem Jacob,et nosse numerum stirpis Israël ?Moriatur anima mea morte justorum,et fiant novissima mea horum similia.
11 Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis.
12 Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ?
13 Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei.
14 Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete,