15 Sumpta igitur parabola, rursum ait : Dixit Balaam filius Beor :dixit homo, cujus obturatus est oculus :
16 dixit auditor sermonum Dei,qui novit doctrinam Altissimi,et visiones Omnipotentis videt,qui cadens apertos habet oculos :
17 Videbo eum, sed non modo :intuebor illum, sed non prope.Orietur stella ex Jacob,et consurget virga de Israël :et percutiet duces Moab,vastabitque omnes filios Seth.
18 Et erit Idumæa possessio ejus :hæreditas Seir cedet inimicis suis :Israël vero fortiter aget.
19 De Jacob erit qui dominetur,et perdat reliquias civitatis.
20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait : Principium gentium Amalec,cujus extrema perdentur.
21 Vidit quoque Cinæum : et assumpta parabola, ait : Robustum quidem est habitaculum tuum :sed si in petra posueris nidum tuum,