17 Videbo eum, sed non modo :intuebor illum, sed non prope.Orietur stella ex Jacob,et consurget virga de Israël :et percutiet duces Moab,vastabitque omnes filios Seth.
18 Et erit Idumæa possessio ejus :hæreditas Seir cedet inimicis suis :Israël vero fortiter aget.
19 De Jacob erit qui dominetur,et perdat reliquias civitatis.
20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait : Principium gentium Amalec,cujus extrema perdentur.
21 Vidit quoque Cinæum : et assumpta parabola, ait : Robustum quidem est habitaculum tuum :sed si in petra posueris nidum tuum,
22 et fueris electus de stirpe Cin,quamdiu poteris permanere ? Assur enim capiet te.
23 Assumptaque parabola iterum locutus est : Heu ! quis victurus est,quando ista faciet Deus ?