52 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
53 Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.
54 Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio :
55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.
56 Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.
57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas : Gerson, a quo familia Gersonitarum : Caath, a quo familia Caathitarum : Merari, a quo familia Meraritarum.
58 Hæ sunt familiæ Levi : familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram :