3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
5 Qui dixit ad eum :
6 Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.
7 Ad filios autem Israël loqueris hæc :
8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.
9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.