47 tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.
48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt :
49 Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit.
50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,
52 pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
53 Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat.