48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.
49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.
50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen :
51 Præcipe filiis Israël, et dic ad eos : Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,
52 disperdite cunctos habitatores terræ illius : confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,
53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,
54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur.