12 et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.
13 Præcepitque Moyses filiis Israël, dicens : Hæc erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui.
14 Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse,
15 id est, duæ semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
16 Et ait Dominus ad Moysen :
17 Hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun,
18 et singuli principes de tribubus singulis,