6 Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus :
7 ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua :
8 et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient : ut hæreditas permaneat in familiis,
9 nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant
10 ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum :
11 et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui
12 de familia Manasse, qui fuit filius Joseph : et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.