9 et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël.
10 Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.
11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.
12 Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.
13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,
14 ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.
15 Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.