12 deglutiamus eum sicut infernus viventem,et integrum quasi descendentem in lacum ;
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus ;implebimus domos nostras spoliis :
14 sortem mitte nobiscum,marsupium unum sit omnium nostrum :
15 fili mi, ne ambules cum eis ;prohibe pedem tuum a semitis eorum :
16 pedes enim illorum ad malum currunt,et festinant ut effundant sanguinem.
17 Frustra autem jacitur reteante oculos pennatorum.
18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur,et moliuntur fraudes contra animas suas.