13 omnem pretiosam substantiam reperiemus ;implebimus domos nostras spoliis :
14 sortem mitte nobiscum,marsupium unum sit omnium nostrum :
15 fili mi, ne ambules cum eis ;prohibe pedem tuum a semitis eorum :
16 pedes enim illorum ad malum currunt,et festinant ut effundant sanguinem.
17 Frustra autem jacitur reteante oculos pennatorum.
18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur,et moliuntur fraudes contra animas suas.
19 Sic semitæ omnis avari :animas possidentium rapiunt.