19 Sic semitæ omnis avari :animas possidentium rapiunt.
20 Sapientia foris prædicat ;in plateis dat vocem suam :
21 in capite turbarum clamitat ;in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :
22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam,et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient,et imprudentes odibunt scientiam ?
23 convertimini ad correptionem meam.En proferam vobis spiritum meum,et ostendam vobis verba mea.
24 Quia vocavi, et renuistis ;extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :
25 despexistis omne consilium meum,et increpationes meas neglexistis.