25 despexistis omne consilium meum,et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo,et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27 Cum irruerit repentina calamitas,et interitus quasi tempestas ingruerit ;quando venerit super vos tribulatio et angustia :
28 tunc invocabunt me, et non exaudiam ;mane consurgent, et non invenient me :
29 eo quod exosam habuerint disciplinam,et timorem Domini non susceperint,
30 nec acquieverint consilio meo,et detraxerint universæ correptioni meæ.
31 Comedent igitur fructus viæ suæ,suisque consiliis saturabuntur.