29 eo quod exosam habuerint disciplinam,et timorem Domini non susceperint,
30 nec acquieverint consilio meo,et detraxerint universæ correptioni meæ.
31 Comedent igitur fructus viæ suæ,suisque consiliis saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos,et prosperitas stultorum perdet illos.
33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet,et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.