22 Benedictio Domini divites facit,nec sociabitur eis afflictio.
23 Quasi per risum stultus operatur scelus,sapientia autem est viro prudentia.
24 Quod timet impius veniet super eum ;desiderium suum justus dabitur.
25 Quasi tempestas transiens non erit impius ;justus autem quasi fundamentum sempiternum.
26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis,sic piger his qui miserunt eum.
27 Timor Domini apponet dies,et anni impiorum breviabuntur.
28 Exspectatio justorum lætitia,spes autem impiorum peribit.