19 Clementia præparat vitam,et sectatio malorum mortem.
20 Abominabile Domino cor pravum,et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
21 Manus in manu non erit innocens malus ;semen autem justorum salvabitur.
22 Circulus aureus in naribus suis,mulier pulchra et fatua.
23 Desiderium justorum omne bonum est ;præstolatio impiorum furor.
24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ;alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25 Anima quæ benedicit impinguabitur,et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.