21 Manus in manu non erit innocens malus ;semen autem justorum salvabitur.
22 Circulus aureus in naribus suis,mulier pulchra et fatua.
23 Desiderium justorum omne bonum est ;præstolatio impiorum furor.
24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ;alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25 Anima quæ benedicit impinguabitur,et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ;benedictio autem super caput vendentium.
27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona ;qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.