23 Desiderium justorum omne bonum est ;præstolatio impiorum furor.
24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ;alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25 Anima quæ benedicit impinguabitur,et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ;benedictio autem super caput vendentium.
27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona ;qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
28 Qui confidit in divitiis suis corruet :justi autem quasi virens folium germinabunt.
29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos,et qui stultus est serviet sapienti.