11 Substantia festinata minuetur ;quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
12 Spes quæ differtur affligit animam ;lignum vitæ desiderium veniens.
13 Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ;qui autem timet præceptum, in pace versabitur.Animæ dolosæ errant in peccatis :justi autem misericordes sunt, et miserantur.
14 Lex sapientis fons vitæ,ut declinet a ruina mortis.
15 Doctrina bona dabit gratiam ;in itinere contemptorum vorago.
16 Astutus omnia agit cum consilio ;qui autem fatuus est aperit stultitiam.
17 Nuntius impii cadet in malum ;legatus autem fidelis, sanitas.