5 Verbum mendax justus detestabitur ;impius autem confundit, et confundetur.
6 Justitia custodit innocentis viam,impietas autem peccatorem supplantat.
7 Est quasi dives, cum nihil habeat,et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ ;qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9 Lux justorum lætificat :lucerna autem impiorum extinguetur.
10 Inter superbos semper jurgia sunt ;qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
11 Substantia festinata minuetur ;quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.