1 Sapiens mulier ædificat domum suam ;insipiens exstructam quoque manibus destruet.
2 Ambulans recto itinere, et timens Deum,despicitur ab eo qui infami graditur via.
3 In ore stulti virga superbiæ ;labia autem sapientium custodiunt eos.
4 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ;ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
5 Testis fidelis non mentitur ;profert autem mendacium dolosus testis.
6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit ;doctrina prudentium facilis.
7 Vade contra virum stultum,et nescit labia prudentiæ.