18 Possidebunt parvuli stultitiam,et exspectabunt astuti scientiam.
19 Jacebunt mali ante bonos,et impii ante portas justorum.
20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit :amici vero divitum multi.
21 Qui despicit proximum suum peccat ;qui autem miseretur pauperis beatus erit.Qui credit in Domino misericordiam diligit.
22 Errant qui operantur malum ;misericordia et veritas præparant bona.
23 In omni opere erit abundantia ;ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
24 Corona sapientium divitiæ eorum ;fatuitas stultorum imprudentia.