6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit ;doctrina prudentium facilis.
7 Vade contra virum stultum,et nescit labia prudentiæ.
8 Sapientia callidi est intelligere viam suam,et imprudentia stultorum errans.
9 Stultus illudet peccatum,et inter justos morabitur gratia.
10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ,in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
11 Domus impiorum delebitur :tabernacula vero justorum germinabunt.
12 Est via quæ videtur homini justa,novissima autem ejus deducunt ad mortem.