21 Stultitia gaudium stulto,et vir prudens dirigit gressus suos.
22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ;ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
23 Lætatur homo in sententia oris sui,et sermo opportunus est optimus.
24 Semita vitæ super eruditum,ut declinet de inferno novissimo.
25 Domum superborum demolietur Dominus,et firmos faciet terminos viduæ.
26 Abominatio Domini cogitationes malæ,et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.
27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ;qui autem odit munera, vivet.Per misericordiam et fidem purgantur peccata :per timorem autem Domini declinat omnis a malo.