1 Hominis est animam præparare,et Domini gubernare linguam.
2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ;spirituum ponderator est Dominus.
3 Revela Domino opera tua,et dirigentur cogitationes tuæ.
4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ;impium quoque ad diem malum.
5 Abominatio Domini est omnis arrogans ;etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens.Initium viæ bonæ facere justitiam ;accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.