2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ;spirituum ponderator est Dominus.
3 Revela Domino opera tua,et dirigentur cogitationes tuæ.
4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ;impium quoque ad diem malum.
5 Abominatio Domini est omnis arrogans ;etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens.Initium viæ bonæ facere justitiam ;accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas,et in timore Domini declinatur a malo.
7 Cum placuerint Domino viæ hominis,inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
8 Melius est parum cum justitiaquam multi fructus cum iniquitate.