5 Abominatio Domini est omnis arrogans ;etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens.Initium viæ bonæ facere justitiam ;accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas,et in timore Domini declinatur a malo.
7 Cum placuerint Domino viæ hominis,inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
8 Melius est parum cum justitiaquam multi fructus cum iniquitate.
9 Cor hominis disponit viam suam,sed Domini est dirigere gressus ejus.
10 Divinatio in labiis regis ;in judicio non errabit os ejus.
11 Pondus et statera judicia Domini sunt,et opera ejus omnes lapides sacculi.