12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis,et antequam glorificetur, humiliatur.
13 Qui prius respondet quam audiat,stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ;spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?
15 Cor prudens possidebit scientiam,et auris sapientium quærit doctrinam.
16 Donum hominis dilatat viam ejus,et ante principes spatium ei facit.
17 Justus prior est accusator sui :venit amicus ejus, et investigabit eum.
18 Contradictiones comprimit sors,et inter potentes quoque dijudicat.