4 Divitiæ addunt amicos plurimos ;a paupere autem et hi quos habuit separantur.
5 Testis falsus non erit impunitus,et qui mendacia loquitur non effugiet.
6 Multi colunt personam potentis,et amici sunt dona tribuentis.
7 Fratres hominis pauperis oderunt eum ;insuper et amici procul recesserunt ab eo.Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;
8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam,et custos prudentiæ inveniet bona.
9 Falsus testis non erit impunitus,et qui loquitur mendacia peribit.
10 Non decent stultum deliciæ,nec servum dominari principibus.