1 Fili mi, si susceperis sermones meos,et mandata mea absconderis penes te :
2 ut audiat sapientiam auris tua,inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
3 Si enim sapientiam invocaveris,et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;
4 si quæsieris eam quasi pecuniam,et sicut thesauros effoderis illam :
5 tunc intelliges timorem Domini,et scientiam Dei invenies,
6 quia Dominus dat sapientiam,et ex ore ejus prudentia et scientia.