19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,nec apprehendent semitas vitæ.
20 Ut ambules in via bona,et calles justorum custodias :
21 qui enim recti sunt habitabunt in terra,et simplices permanebunt in ea ;
22 impii vero de terra perdentur,et qui inique agunt auferentur ex ea.