1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas :quicumque his delectatur non erit sapiens.
2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis :qui provocat eum peccat in animam suam.
3 Honor est homini qui separat se a contentionibus ;omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4 Propter frigus piger arare noluit ;mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ;sed homo sapiens exhauriet illud.
6 Multi homines misericordes vocantur ;virum autem fidelem quis inveniet ?