18 Cogitationes consiliis roborantur,et gubernaculis tractanda sunt bella.
19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter,et dilatat labia sua, ne commiscearis.
20 Qui maledicit patri suo et matri,extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :
21 hæreditas ad quam festinatur in principio,in novissimo benedictione carebit.
22 Ne dicas : Reddam malum :exspecta Dominum, et liberabit te.
23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ;statera dolosa non est bona.
24 A Domino diriguntur gressus viri :quis autem hominum intelligere potest viam suam ?