4 Propter frigus piger arare noluit ;mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ;sed homo sapiens exhauriet illud.
6 Multi homines misericordes vocantur ;virum autem fidelem quis inveniet ?
7 Justus qui ambulat in simplicitate suabeatos post se filios derelinquet.
8 Rex qui sedet in solio judiciidissipat omne malum intuitu suo.
9 Quis potest dicere : Mundum est cor meum ;purus sum a peccato ?
10 Pondus et pondus, mensura et mensura :utrumque abominabile est apud Deum.